monumenta.ch > Plinius > sectio 18 > sectio 1 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 9
Conturbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas, dicta est aeterna vita; dicta est esse alia vita quae non est de ista terra: contempserunt homines vitam praesentem, et amaverunt vitam futuram, illuminati per montes illuminatos. Insipientes autem corde conturbati sunt. Quomodo conturbati sunt? Cum Evangelium praedicatur. Et quid est vita aeterna? et quis est qui resurrexit a mortuis? Admirati sunt Athenienses, loquente Paulo apostolo de resurrectione mortuorum, et putaverunt eum nescio quas fabulas dicere . Sed quia dicebat esse aliam vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit , ergo insipientes corde turbati sunt. Sed quid eis contigit? Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Amaverunt praesentia, et dormierunt in ipsis praesentibus; et sic illis facta sunt ipsa praesentia deliciosa: quomodo qui videt per somnium invenisse se thesauros, tamdiu dives est, quamdiu non evigilet. Somnium illum divitem fecit; evigilatio pauperem facit. Tenuit illum somnus fortasse in terra dormientem, et in duro iacentem, pauperem et forte mendicum; in somnis vidit se iacere in lecto eburneo vel aureo, et in plumis altius exstructis: quamdiu dormit, bene dormit; evigilans invenit se in duro, in quo illum somnus tenuerat. Tales sunt et isti: venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt hic; et exceperunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt: non intellexerunt quantum inde boni posset fieri. Nam si nossent aliam vitam, illic sibi thesaurizarent quod hic erat periturum: sicut Zacchaeus vidit illud bonum maior publicanorum, quando suscepit Dominum Iesum hospitio, et ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid fraudavi, quadruplum reddo. Non erat iste in vanitate somniantium, sed in fide vigilantium . Ideo Dominus, quia medicus intraverat ad aegrotum, pronuntiavit ipsius salutem, et ait, Hodie salus domui huic facta est, quoniam et hic est filius Abrahae : ut noveritis quia nos imitando fidem, filii Abrahae sumus; Iudaei autem qui de carne superbiunt, a fide degeneraverunt. Ergo dormierunt somnum suum viri divitiarum, et nihil invenerunt in manibus suis. Dormierunt in cupiditatibus suis; delectat illos, transit somnus iste, transit vita ista, et nihil inveniunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Vis aliquid invenire in manibus tuis postea? Noli contemnere modo manum pauperis; et respice manus inanes, si vis habere manus plenas. Dixit enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et adduxistis me, et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, sitientem, aut hospitem? Et ille dicit illis: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Esurire in pauperibus voluit, qui dives in coelo est; et tu dubitas homo dare homini, cum scias te Christo dare quod das, a quo accepisti quidquid das! Sed illi dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.